Epistolae Septem

Pseudo-Sulpicius Severus

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Nunc itaque quoniam, paucis licet, tam laborem quam meritum integritatis ostendimus, ne res quae et grandi uirtute constat et ingenti praemio destinatur, carere fructu suo possit, diligentius excubandum est. quanto enim quaecumque species pretiosior fuerit, tanto maiore sollicitudine custoditur. et quoniam multa sunt quae bono proprio carent, nisi aliarum rerum iuuentur auxilio, ut est mellis species, quae nisi cerarum custodia et fauorum cellulis conseruetur et, ut uerius dixerim, nutriatur, naturalem gratiam perdit et subsistere per ae ipsa non potest, sicut et uini species, quod nisi in boni odoris uasis et reparatis crebrius picibus foueatur, genuinae uim suauitatis amittit: adtentius prouidendum est, ne forte et uirginitati aliqua sint necessaria, sine quibus nequaquam fructum adferre sufficiat, et tantus nihil proderit labor, dum uane prodesse creditur, quod absque rebus necessariis possidetur. nisi enim fallor, ob caelestis regni praemium pudicitiae seruatur integritas, quod sine aeternae uitae merito neminem consequi posse satis certum est. aeternam uero uitam nonnisi per omnium diuinorum praeceptorum custodiam promereri posse scriptura testatur dicens: si uis ad uitam uenire, serua mandata. uitam ergo non habet nisi qui cuncta legis mandata seruauerit, et qui uitam non habuerit, caelestis regni non potest esse possessor, in quo non mortui, sed uiui quique [*]( 18 Matth. 19, 17. ) [*]( 1 licet paucis F, tam paucis licet J! 2 uirginitatis F )) quae et R: qMeCBTV 3 diligentius om. V. )) excubendumJB 4 quantum CRV jj species quaecumque V () fuerit CJ!: est V 5 maiori F )) multae B 6 careant proprio F )) ut est — amittit (M. 11) OM. A 9 ipsa J! : ipsam CH, ipsam naturalis V II nisi in boni od. uasis F: si non boni od. uasis (nas jR) CR, nisi boni od. uas sit H 10 reparati H )) crebris C\' )t genuinae oim Boauitatia J!: genuinae uini saaaitatis C, ganuinae uitis auauita.tem F, genuinam uini Btmuitatem b 11 prouidendum F: piaeuidendum AR, ergo prouid. CH )) et in uirginitate 22 12 sint aliqua V, alia sint H )) fructus F 13 uanil I! 14 rebus ABV: uiribus C )t posaideatur V t) nisi — certum est OM. J. II fallor enim CR 16 uitae aeternae C )) posse om. V || satis OtM. C )) aeterna uero uita C 17 omnium V: omnem ACR 18 promereri posse acriptura testator dicens AH (sed om. JL dicens): promereri posse (om. V) scriptura dicente JBF, promereri potest scriptura dicente C )) si uiB inquit JL II ad AE: in CR7\' 19 peruenire C, ingredi J. II cuncta om. A 20 mandata legis C 21 in quo — ante omnia (tt. 3) om. A )

229
regnabunt. nihil ergo uirginitas sola proficiet, quae caelestis regni gloriam sperat, nisi et illud habuerit cui perpetua uita promittitur, per quam caelestis regni praemium possidetur. ante omnia ergo pudicitiam integritatemque seruantibus et eius remunerationem a. Dei aequitate sperantibus mandatorum sunt custodienda praecepta, ne gloriosae castitatis et continentiae labor in irritum deducatur. supra mandatum uel praeceptum esse uirginitatem sapiens ex lege nullus ignorat, Apostolo dicente: de uirginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do. cum ergo obtinendae uirginitatis consilium dat, non praeceptum statuit, supra mandatum eam esse professus est. quicumque ergo uii\'ginitatem seruant, maius quam praeceptum est faciunt. tunc enim proderit amplius fecisse quam iussum est, si quod iussum est feceris. nam quomodo plus fecisse gloriaberis, si minus aliquid non facias P cupiens diuinum implere consilium ante omnia serua mandatum: uolens uirginitatis praemium consequi uitae amplectere merita, ut sit cuius remunerari castitas possit. nam ut uitam praestat obseruatio mandatorum, ita eorum e contrario generat praeuaricatio mortem. et qui per praeuaricationem in mortem fuerit deputatus, uirginitatis coronam sperare non poterit, neque pudicitiae praemium exspectare constitutus in poena.

Tres enim species sunt uirtutum, per quas caelestis regni possessio introitur: prima pudicitia est, secunda mundi contemptus, tertia uero iustitia, quae ut conexae plurimum se possidentibus praestant, ita diuisae prodesse difficile possunt, dum unaquaeque earum non [*]( 8 I Cor. 7, 25. ) [*]( 2 illud .BF: aliud C 3 ergo omnia H 5 sant custodienda ARV: cst custodia C, custodia est b 6 in interitmn F, in ow. R 6 et 10 super F; supra — non facias (\'«. 14) (MM. A 6 ucl praeceptum uidetur glossema 7 exlege CV: et legens R 10 statuit R: OM. CV )) mMdatum RV: mandatum uel pracccptum JEf, mand. et praeceptum C 11 ergo om. R t) maius CR: magis JEfF 13 iustum V )) facias jR, feceris — minus aliquid om. -S 14 aliquod F !j non om. J!F j) facias RV: feceris C )) cupies R 15 mandati tam (corr. tom) R | uirginitatem R 16 amplectere meritum uitae C !t ut sit cuius ARV: ut tua CH j) castitas remunprari C 17 eorum e contrario ACR: ccontr.eomm .Hr 18 praeuaricatiogenerat y 19 in morte AC )) deputatus Het ed. Vall.: om. ACRV 21 tres -- fac bonum (p. 231, 2) MM. A )t uirtutum r: (Wt. CKR )) regni caelestis C 22 est pudicitia CH )

230
propter ae tantum, sed propter aliam efflagitatur. in primis ergo quaeritur pudicitia, ut facilius subsequatur mundi contemptus, quia ab illis mundus contemni leuius potest qui matrimonii nexibus non tenentur. mundi uero contemptus exposcitur, ut iustitia conseruetur, quam implere difficile possunt qui saecularium bonorum cupiditatibus mundanarum uoluptatum negotiis implicantur. quisquis ergo pudicitiae primam speciem possidet et secundam, quae est mundi contemptus, non obtinet, paene sine causa. possidet primam, quando secundam non habet, propter quam prima quaesita est. et si primam et secundam habeat, cui tertia, quae est iustitia, desit, frustra laborat, quoniam superiores duae propter tertiam praecipue requiruntur. quid enim prodest propter mundi contemptum pudicitiam habere, et propter quod eam habeas non habere? uel cur res mundi contemnas, si iustitiam, propter quam pudicitiam, propter quam Mundi contemptum habere te conuenit, non custodias? quia ut prima. species propter secundam est, ita prima et secunda propter tertiam: quae si non fuerit, nec prima nec secunda proficiet.