Epistolae Septem
Pseudo-Sulpicius Severus
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
Post hunc adstabit dignus Domini sui Dauid semine: \'Ego te, Domine, per omnia nuntiaui, ego nomini tuo tantum seruiendum esse clamaui: ego dixi \'beatus uir qui timet Dominum\\ ego dixi \'exultabunt sancti in gloria\', ego dixi \'desiderium peccatorum peribit*, ut isti te agnoscerent et peccare desinerent.. ego cum regia praeditus essem potestate, cilicio supertecto, puluere subiecto, depositis insignibus magnificentiae meae procubui uestimentis, ut istis mansuetudinis atque humilitatis daretur exemplum. ego inimicis meis, qui interficere me cupierunt, peperci, ut misericordiam meam isti probarent imitandam\'. Post hunc Isaias dignus Dei spiritu non tacebit. \'Ego, Domine, te per os meum loquente praemonui *uae iis qui iungunt domum ad domum*, ut modum cupiditati inponerem. ego iram tuam peccantibus uenisse testatus sum, ut istos a malefactis suis si non spes praemiorum, saltim suppliciorum formido cohiberet*.
Post hos aliosque conplures, qui doctrinae nobis officia praestiterunt, ipse Dei filius haec loquetur: \'Ego certe excelsa sede sublimis, caelum palma, terram pugillo continens, intra extraque diffusus, cunctorum quae gignuntur interior atque omnibus quae mouentur exterior, inaestimabilis, naturae potestate infinitus, inuisibilis aspectu, incomprehensibilis adtactu, ut inter uos ad edomandam duritiam cordis uestri et perfidiam doctrinis salutaribus molliendam uestrum minimus existerem, nasci carne dignatus sum depositaque Dei gloria habitum formae seruilis adsumpsi, ut communicata uobiscum infirmitate corporea, rursum in consortium gloriae meae per obedientiam praecepti salutis adhiberem. aegris infirmisque omnibus sanitatem, auditum surdis, uisum caecis, uocem mutis, claudis pedum officia restitui, ut uos signis caelestibus permouerem, quo facilius in me atque in iis, quae praedicaueram, crederetis. ego uobis caelorum regna promisi, ego etiam, ut inpunitatis haberetis exemplum, latronem, qui me sub mortis suae tempore fatebatur, in paradiso collocaui, ut uel illius fidem, qui remitti sibi meruerat peccata. [*]( 3 Pa. 111, 1. 4 Ps. 149, 5. !i Pa. 111, 10. 12 les. 5, 8. 1sct.Ies.40.12. ) [*]( 6 superiecto b 7 neBtimentia glossema uidetur 10 istis probav \' rem b )) esayas C 12 hiis C, his b 14 saltem b 19 gignentur C 21 edomandum Cb 26 salutaris b 29 hiis C, his b 32 uei MH. b )
Tunc illud miseris Euangelista recitabit: cite in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium. o miseri, quos ista non permouent: uidebunt suam poenam et aliorum gloriam. utantur saeculo, dum aeternitate illa, quae sanctis praeparata est, non fruantur: affluant diuitiis, auro incubent, dum ibi egentes, ibi inopes deprehendantur: sint in saeculo diuites, dum in aeternitate sint pauperes, de quibus scriptum est: \'diuites eguerunt et esurierunt\'. consequentia autem de bonis scriptura subiecit: \'inquirentes autem Dominum non deficientur omni bono\'. Itaque, soror, licet nos isti irrideant, licet nos stultos infelicesque commem orent, felicius gaudeamus opprobriis, quibus nobis gloria, illis poena cumulatur. nec rideamus illorum stultitiam, sed potius infelicitatem doleamus, quia inter illos pars magna nostrorum est, quos si lucri facere possimus, augetur in nobis gloria. sed agant se ut uolunt, sint nobis tanquam gentiles et publicani: nos uero saluos incolumesque tueamur. si illi nunc nobis dolentibus gaudent, nos postea in illorum dolore gaudebimus. uale, soror carissima et in Christo dilectissima. [*]( 15 Matth. 22, 13. 25, 30. 21 Pa. 33, 11. 22 ibid. ) [*]( 1 poasitia Cb 7 martyrum Baluzius: maturum C 22 conaequenter b 23 deticienturMON: deficient Cb 28 lucrificare b 29 puplicani C 32 Explicit epistola seueri presbyteri ad claudiam aororem Buam. Incipit epistola sancti aeueri ad eandem de uirginitate C )
A = Excerpta in actis concilii Aquisgranensis (a. 816).
C = codex Cantabrigiensis.
H = textus Lucae Holstenii in Appendice Codicis Regularum (Paris. 1663) p. 8 sqq. ubi epistula sic inscripta est: \'Athanasii exhortatio ad sponsam Christi\'.
R == codex Reginensis Romanus num. 140.
V = codex Vindobonensis, Theol. 664. ed. Vall. = textus vallarsii in Append. opp. S. Hieronymi XI, p. 127 sqq.
b == ed. Baluzii.
Ex H non notauimus nisi eas scripturas quae discrepant a lectionibus codicis Reginensis; cf. Praefat. [*]( *) Epistola sancti Seueri presbyteri ad eandem de uirginitate Cttt Mtde- tur, iTEM AD viRGiNES B, S. Athanasii exhortatio ad sponsam Christi H, inscriptione caret F )
Quantam in caelestibus beatitudinem uirginitas sancta possideat, praeter scripturarum testimonia ecclesiae etiam consuetudine edocemur, qua discimus peculiare illis subsistere meritum, quarum specialis est consecratio. nam cum uniuersa turba credentium paria gratiae dona. percipiat et isdem omnes sacramentorum benedictionibus glorientur, istae proprium aliquid prae ceteris habent, cum de illo sancto et inmaculato ecclesiae grege quasi sanctiores purioresque hostiae pro uoluntatis suae meritis a sancto spiritu eliguntur et per summum sacerdotem Dei offeruntur altario. digna. reuera Domino hostia tam pretiosi animalis oblatio, et nulla magis ei quam imaginis suae hostia placitura. de huiusmodi enim Apostolum praecipue dixisse reor: Obsecro autem uos, fratres, per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuentem, sanctam, Deo placentem. possidet ergo uirginitas et quod alii habent et quod alii non habent, dum et communem et peculiarem obtinet gratiam, et proprio, ut ita dixerim, consecrationis priuilegio gaudet. nam et Christi sponsas uirgines dicere ecclesiastica nobis permittit [*]( 13 Rom. 12, 1. ) [*]( 3 Quantum .B 4 ecclesiae iam F 5 qua jlF; quia CJ?, qai\'JR j) discimus CH\\\' addiscimus AVb, addiscimor JX )) illie — quarum Y: illicuius ACHR jt eat specialis C 6 dona gratiae C 7 percipiant F t) hisdem CJBV, eisdem H tt omnium V 8 ista ad A )) ImbeQdum deJLjR t) cum R: dum CV 11 digna - placentem Mn. A t) hostia om. RV 12 nulla magis ei RV: nullius magis C )) quam 2! corr. ex quia, quum F j) saae imaginis C 13 eiusmodi J! 14 per miseric. Dei OMt. BV 15 uiuentem -BV: uiuam C 17 dum communem A|| pec. habet gratiam F ) [*]( 15 )