Epistolae (Tres)

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

fiat uoluntas tna.nimirum inter spem maeroremque positus dubitauit paene quid mallet, quia nec hos deserere nec a Christo uolebat diutius separari. nihil tamen in uoto suo ponens ant uoluntati relinquens, totum se Domini arbitrio potestatique committens, sic orauit dicens:

grauis quidem est, Domine, corporea pugna militiae et iam satis est, quod hucusque certaui: sed si adhuc in eodem labore pro castris tuis stare me praecipis, non recuso nec fatiscentem causabor aetatem. munia tua deuotus inplebo, sub signis tuis, quoadusque ipse tu iusseris, militabo. et quamuis optata sit seni remissio post laborem, est tamen animus uictor annorum et cedere nescius senectuti. quodsi iam [*]( 3 uiderint V 7 distitui FV II fratribus V: discipulis AFv 1\\ tum AFv II uero luctus (luc in ras.) o. V 8 et uox V: uox AFv 9 relinques Y 10 quis nos a morsibus eorum V: et quis eos a morsibus (mortibus AFQ) nostris AFQv 12 ibi F, sed uidetur litt. ante i erasa II minuentur dF: inuentor V 17 maeroremque V: amoremque AFv 18 poenae quid mallit V 21 commisit Lazius et M 11 sic orauit dicenp V: nonne tibi his paucissimis uerbis dicere uidetur rell. codd. noti et edd. II corporea V: corporeae AFv 22 et om. V I 23 tuis V: tuorum AFv 24 recuso laborem A II causam laboro aetate V 25 quoadusque V: quodusque B, quoad AFQ, quod v 26 remissio BV: missio AFv 27 quodsi V: at si ed. Ald., ac si AFv )

149
parcis aetati, bonum mihi est, Domine, uoluntas tua: hos uero, quibus timeo, ipse custodies.

o uirum ineffabilem, nec labore uictum nec morte uincendum, qui in nullam se partem pronior inclinauerit, nec mori timuerit nec uiuere recusauerit. itaque cum iam per aliquot dies ui febrium teneretur, non tamen ab opere Dei cessabat: pernoctans in orationibus et uigiliis fatiscentes artus spiritui seruire cogebat, nobili illo strato suo in cinere et cilicio recubans. et cum a discipulis rogaretur ut saltim uilia sibi sineret stramenta subponi, non decet, inquit, Christianum nisi in cinere mori: ego si aliud uobis exemplum relinquo, peccaui. oculis tamen ac manibus in caelum semper intentis inuictum ab oratione spiritum non relaxabat.

et cum a presbyteris, qui tunc ad eum conuenerant, rogaretur ut corpusculum lateris mutatione releuaret, sinite, inquit, sinite me, fratres, caelum potius respicere quam terram, ut suo iam itinere iturus ad Dominum spiritus dirigatur.

haec locutus diabolum uidit prope adsistere. quid hic, inquit, adstas, cruenta bestia? nihil in me, funeste, reperies: Abrahae me sinus recipit.