Epistolae (Tres)

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

nam licet ei ratio temporis non potuerit praestare martyrium, gloria tamen martyris non carebit, [*]( 1 emensa Giselinus ex suis libris: inmensaAFV 4 multum AFQV: multo v, cf. Ind. IIIs. u. multus II presbyterum sanctum (om. F) clarum . AFv 5 uideo eum V II eadem qua m. uia Y: eandem quam m. uiam AFv II ascandere Y 6 gressos V 7 connitor v II euigelo V II uisione V 8 quam (qua V) uideram V et 2 alii codd. apud de Prato: om. AFv II cum A: Tum F, statim V 9 quid] praemissum in V aio ad eum, unde coni. de Prato: ego ad eum || inquam om. F pr. m. et v || tam om. V 10 at ille V: om. AFv 1\\ modo om. AFQ 11 domnum V: dominum AFv, cf. dePrato p concedi V 14 mihi V: om. AFv 16 amaui- mus dett. 18 mundum V: om. AF.v 21 etsi si de Prato: et si libri 22 ille FV: ille ut est Av 24 et QV: om. AF II in illis V: in om. AFv 25 in sanguine AFV: in sanguine agni v II lauerint AFlV )

144
quia uoto adque uirtute et potuit esse martyr et ueluit. quodsi ei Neronianis Decianisque temporibus in illa. quae tunc extitit, dimicare congressione licuisset, testor Deum caeli atque terrae, sponte eculeum ascendisset, ultro se ignibus intulisset.. Hebraeisque pueris aequandus inter flammarum globos media licet hymnum Domini in fornace cantasset.

quodsi Esaianum illud supplicium persecutori forte placuisset, numquam profecto inpar profetae serris et lamminis desecari membra timuisset ac si praecisis rupibus abruptisque montibus agere felicem furor impius maluisset, perhibeo confisus testimonium ueritati, sponte cecidisset. si uero gentium doctoris exemplo gladio deputatus inter alias, ut saepe prouenit, uictimas duceretur, primus omnium. carnifice conpulso, palmam sanguinis occupasset.