Epistolae (Tres)

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

ego sancta genua eius conplexus benedictionem [pro consuetudine ] flagitabam, superpositamque capiti meo manum tactu blandissimo sentiebam, cum inter benedictionis uerba sollemnia familiare illud ori suo crucis nomen iteraret. mox in eum luminibus intentis, cum exsatiari uultu illius conspectuque non possem, [*]( 3 Praemittitur in edd. Sulpicius Seuerus Aurelio diacono salutem, quae abnunt ab AFV 4 cogitatio AFQV: om. v 8 angore animi AFv 11 ac AFV: et v 13 praetextatum 2 codd. Gisel. 15 in ea habitu V II forma FQ II qua eum V: qua AFQ, quam v 17 possit aspici cum posait AFv 18 dextra v 19 conplexus AFV: amplexus v II pro consuetudine om. V 20 tactum blandissimum V 22 ore F corr. ex ori 23 possim FQV )

143
subito mihi in sublime sublatus eripitur: donec emensa aeris istius uastitate, cum tamen rapida nube subuectum acie sequeremur oculorum, patenti caelo receptus uideri ultra non potuit.