Epistolae (Tres)
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
cum repente sanctum Martinum episcopum uidere mihi uideor, praetextum toga candida, uultu igneo, stellantibus oculis, crine purpureo: adque ita mihi in ea habitudine corporis formaque, qua eum noueram, uidebatur, ut, quod eloqui nobis paene difficile est, non posset aspici, cum posset agnosci. adridensque mihi paululum libellum, quem de uita illius scripseram, dextera praeferebat.
ego sancta genua eius conplexus benedictionem [pro consuetudine ] flagitabam, superpositamque capiti meo manum tactu blandissimo sentiebam, cum inter benedictionis uerba sollemnia familiare illud ori suo crucis nomen iteraret. mox in eum luminibus intentis, cum exsatiari uultu illius conspectuque non possem, [*]( 3 Praemittitur in edd. Sulpicius Seuerus Aurelio diacono salutem, quae abnunt ab AFV 4 cogitatio AFQV: om. v 8 angore animi AFv 11 ac AFV: et v 13 praetextatum 2 codd. Gisel. 15 in ea habitu V II forma FQ II qua eum V: qua AFQ, quam v 17 possit aspici cum posait AFv 18 dextra v 19 conplexus AFV: amplexus v II pro consuetudine om. V 20 tactum blandissimum V 22 ore F corr. ex ori 23 possim FQV )