Epistolae (Tres)
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
agnosce enim, miser, agnosce quod nescis, omnes fere sanctos magis insignes periculorum suorum fuisse uirtutibus. uideo quidem Petrum fide potentem rerum obstante natura mare pedibus supergressum et instabiles aquas corporeo pressisse uestigio. sed non ideo mihi minor uidetur gentium praedicator, quem fluctus absorbuit et post triduum totidemque noctes emergentem e profundo unda restituit. adque nescio an paene plus fuerit uixisse in profundo an supra maris profunda transisse.
sed haec tu, ut arbitror, stulte, non legeras aut lecta non audieras. neque enim absque diuino consilio istius modi exemplum beatus Euangelista sacris litteris protulisset, nisi ut ex his humana mens erudiretur naufragiorum adque serpentium casus, et, sicut Apostolus refert, qui nuditate et fame latronumque periculis gloriatur, omnia haec sanctis hominibus ad perpetiendum quidem esse communia, sed his tolerandis adque uincendis praecipuam semper iustorum fuisse uirtutem, dum per omnia temptamenta patientes et semper inuicti tanto fortius uincerent, quanto grauius pertulissent.
unde hoc, quod ad Martini infirmitatem uocatur, plenum est dignitatis et gloriae, siquidem periculosissimo [*]( 1. Acta Apost. 28, 4. ) [*]( 1 dixsisse V, sed dix in ras. II hic homo homida (sic) est A 2 fa.ta A II siuerunt 3 codd. Grisel. et A: sinaerunt FQV, Beel prior n tn F punctata, sinunt e 6 adquin V pr. m. : adque V corr. alioquin AFv 8 mouebatur F corr. 13 instabile V 14 minor mihi AFv 15 ob- aorbuit AFQ 16 itaque V corr. ex adque II nescio V: haud scio AFv 17 quam supra Vorstius 18 aut] an V 20 ex is (add. h 8. l.) V 22 et V: om. AFtJ 23 hominibus V: hominibus atque omnibus AFv 24 adque deest in V margine laesa 26 et V: om. AFv II uicti V 27 infirmitate V )
sed tamen hoc, de quo quaestio incidit, latere non patiar et rem omnem, ut gesta est, referam, ne forte consilio hoc, quod ad uituperationem beati uiri poterat opponi, praetermisisse uideamur.
Cum ad dioecesim quandam pro sollemni consuetudine, sicut episcopis uisitare ecclesias suas moris est, media fere hieme Martinus uenisset, mansionem ei in secretario ecclesiae clerici parauerunt, multumque ignem scabro iam et pertenui pauimento subdiderunt: lectum ei plurimo stramine extruxerunt. dein, cum se Martinus cubitum conlocasset, insuetam mollitiem strati male blandientis horrescit, quippe qui nuda humo, uno tantum cilicio superiecto cubare consueuerat.
itaque quasi accepta permotus iniuria stramentum omne proiecit. casu super fornaculam partem paleae illius, quam remouerat, aggessit. ipse, ut erat moris nuda humo ex lassitudine itineris urguente requieuit. ad mediam fere noctem per interruptum, ut supra diximus, pauimentum ignis aestuans arentes paleas adprehendit.
Martinus somno excitus re inopinata, ancipiti periculo et maxime, ut referebat, diabolo insidiante adque urguente praeuentus, tardius quam debuit ad orationis confugit auxilium. nam erumpere foras cupiens, cum pessulo, quem ostio obdiderat, diu multumque luctatus, grauissimum circa se sensit incendium, ita ut uestem, quam indutus erat, ignis absumpserit.
tandem in se reuersus, non in fuga, sed [*]( 1 omissum hoc V: omissum AQ, omissajP, id omissum v II in om. V 5 onim V: om. AFv II tam pauca malebat de Prato 6 incedit V 7 gesta sunt V II consilio V: consulto A, ut coni. Vorstius, incon- sultum Fv 10 diocisim V 11 martinus hieme F 12 ei om. V margine laesa 13 et om. dF 14 lectum AFQV: lectumque v 17 cubare 3 libri Giselini: occubare QV, accubare AF II consueberat V 18 snpra V 20 ei V: om. AFv II iteneris urguento requiebit V 22 arentes V: aroscentes AFv II excitatus FQ corr. 23 diabulo insitiante V 25 fores A 26 quem V: quod AF 27 ita V: adeo AFv II quam V: qua AFv 28 absumpserit V: adsumpserit F, assumpserit Av )
ceterum — uerbis meis Dominus est testis — mihi ipse referebat et non sine gemitu fatebatur, in hoc se diaboli arte deceptum, ut excussus e somno consilium non haberet, quo per fidem et orationem periculo repugnaret: denique tam diu circa se saeuisse ignem, quamdiu erumpere ostium turbatus mente temptauerit.
ubi uero uexillum crucis et orationis arma repetisset, medias cessisse flammas, seque tum sensisse rorantes, quas male esset expertus urentes. unde intellegat quisquis haec legerit, temptatum quidem illo Martinum periculo, sed uere probatum. [*]( 1 sciens V: om. AFo 4 erant mei: cubabant Berol. et 1 cod. Gisel. 5 sono excitati Lazius || demotoque AFV: dimotoque v || igni A 6 de Y: e ed. Lazii, om. AFv uerbis V: ut uerbis AFv 9 e V: 8 e (t. e. est e) F, a A 12 neiillam V: auxilium AFv 13 tunc \\v 15 martino V 16 sed uere V: sed Av, et F, sed et cum Aldina de Prato, qui falso refert sed uere in V inductum esse II ExpL epistula sulpici (— cii corr.) seueri. Item inc. eiusdem ad aurilium diaC V, ExpL epta Seueri Inc. alia eiusdem ad Aurelianum (sed idem in stibscriptione aurelium) diaconum F, ExpL epta Seueri ad Eusebium presb. Item alia eiusdem ad Aurelianum diaconum A)