Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

sed facta ibi oratione Martinus ita uniuersam penitus liberauit ab ingruenti peste regionem, ut per\' uiginti annos, quibus postea mansit in corpore, grandinem in illis locis nemo pertulerit.

quod ne fortuitum esse et non potius Martino praestitum putaretur, eo anno, quo ille defecit, rursum incubuit rediuiua tempestas: adeo sensit et mundus uiri fidelis excessum, ut cuius uita iure gaudebat, eiusdem mortem lugeret.

ceterum si ad haec probanda quae diximus testes etiam infirmior auditor exegerit, non unum ego hominem, sed milia multa producam, et totam m testimonium uirtutis expertae Senonum aduocabo regionem.

et tamen tu, Refrigeri presbyter, credo, meministi, nuper nobis super hoc cum Romulo Auspicii illius filio , honorato et religioso. uiro, fuisse sermonem: qui haec nobis tamquam inconperta referebat, et cum futuris prouentibus per adsidua damna trepidaret, ut ipse uidisti, magno secum maerore lugebat, Martinum non in haec tempora reseruatum.