Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
postremo cunctos diaboli ministros cum ipso cerneres auctore cruciari, ut iam in Martino illud fateamur inpletum quod scriptum est: quoniam sancti de angelis iudicabunt.
Pagum quendam in Senonico annis singulis grando uexabat. conpulsi extremis malis incolae a Martino auxilium poposcerunt: [*]( 23 I ad Cor. 6, 2 et 3. ) [*]( 1 credunt BMV: credent AFv 3 disseparatum V, fort. separatum, ut V habet Dial. 1, 8, 1 4 ad F in ras. 5 uideris V II inaergnminos V 6 damnata F corr., damnanda — clericis om. V 7 clerici A II qui F corr. e qus ut uidetur 8 indicarent F corr. et B 1\\ appropinquante M 9 aera AFQV: aere v 10 exorcidiandorum V 11 recipisset V || adtractabat F, om. V 13 turba V: turbo AFv, turba uerborum iam legitur apud Cic. de orat. III, § 50 et Quintil. inst orat. 8, 2, 17 16 sublatas Fpr. m. 17 uestis deflueret F 18 in faciem BY: super faciem AFv; receptam lectionem firmauit de Prato coll. HUarii lib. c. Constantium 8 et Hieron. ep. 108,13 18 ad in F, atque in F 19 uideris V II confidentes V 21 fatebantur Fpr. m. et V: fatebatur AF2v II diabuli V 25 uexabat BV: uastabat AFv )
sed facta ibi oratione Martinus ita uniuersam penitus liberauit ab ingruenti peste regionem, ut per\' uiginti annos, quibus postea mansit in corpore, grandinem in illis locis nemo pertulerit.
quod ne fortuitum esse et non potius Martino praestitum putaretur, eo anno, quo ille defecit, rursum incubuit rediuiua tempestas: adeo sensit et mundus uiri fidelis excessum, ut cuius uita iure gaudebat, eiusdem mortem lugeret.