Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

si quando autem exorcizandorum daemonum Martinus operam recepisset, neminem manibus adtrectabat, neminem sermonibus increpabat, sicut plerumque per clericos rotatur turba uerborum, sed admotis energumenis ceteros iubebat abscedere, ac foribus obseratis in medio ecclesiae cilicio circumtectus, cinere respersus, solo stratus orabat.

tum uero cerneres miseros diuerso exitu perurgueri: hos sublatis in sublime pedibus quasi de nube pendere, nec tamen uestes defluere in faciem, ne faceret uerecundiam nudata pars corporum: at in parte alia uideres sine interrogatione uexatos et sua crimina confitentes. nomina etiam nullo interrogante prodebant: ille se Iouem, iste Mercurium fatebantur.

postremo cunctos diaboli ministros cum ipso cerneres auctore cruciari, ut iam in Martino illud fateamur inpletum quod scriptum est: quoniam sancti de angelis iudicabunt.