Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

qua ille uoce percepta lecto suo turbatus excutitur, conuocatisque semis trepidus exclamat, Martinam esse pro foribus: irent protinus, claustra reserarent, ne Dei seruus pateretur iniuriam.

sed illi, ut est omnium natura seruorum, uix prima limina egressi , inridentes dominum suum quod somnio fuisset inlusus, negant quemquam esse-pro foribus, ex suomet ingenio coniectantes neminem nocte posse uigilare, nedum illi crederent, in illo noctis horrore iacere ante aliena limina sacerdotem: idque Auitiano facile persuasum est. rursum soluitur in soporem: sed mox ui maiore concussus exclamat Martinum stare pro foribus: sibi ideo nullam quietem animi corporisque permitti.

tardantibus seruis ipse usque ad limina exteriora progreditur: ibi Martinum ut senserat deprehendit. perculsus

miser tantae uirtutis manifestatione, quid, inquit, mihi hoc, domine, fecisti ? nihil te loqui necesse est: scio quid desideres, uideo quid requiras : discede quantocius, ne me ob iniuriam tuam caelestis ira consumat: satis soluerim hucusque poenarum. crede quia non leuiter apud me actum est, ut ipse procederem.