Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
nam inter manus pueri portantis ita semper exundasse oleum, ut omne illius uestimentum copia superfusi liquoris operiret: matronam ita usque ad summum labrum plenum uasculum recepisse, ut presbyter hodieque fateatur, obdendi pessuli, quo claudi diligentius seruanda consuerunt, in uitro illo spatium non fuisse.
mirum et illud, quod huic — me autem intuebatur - memini contigisse. uas uitreum cum oleo, quod Martinus benedixerat, in fenestra paululum editiore deposuit: puer familiaris incautior linteum superpositum, ampullam ibi esse ignorans, adtraxit. uas super constratum marmore pauimentum decidit. cunctis metu exterritis benedictionem Dei perisse, ampulla perinde incolumis est reperta, ac si super plumas mollissimas decidisset.
quae res non potius ad casum quam ad Martini est referenda uirtutem, cuius benedictio perire non potuit.
Quid illud, quod factum a quodam est, cuius nomen, quia praesens est et prodi se uetuit, supprimetur: cui quidem tempori hic etiam Saturninus interfuit.
canis nobis inportunior oblatrabat. in nomine, inquit, Martini iubeo te obmutescere. canis — haesit latratus in gutture: