Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
nec mora, Brictio furibundus inrupit: ibi plenus insaniae euomit in Martinum mille conuicia. obiurga.tus enim pridie ab eo fuerat, cur, qui nihil umquam ante clericatum quippe qui in monasterio ab ipso Martino nutritus habuisset, equos aleret, mancipia conpararet. nam illo tempore arguebatur a multis non solum pueros barbaros, sed etiam puellas scitis uultibus coemisse.
quibus rebus infelicissimus insano felle commotus et, ut credo, praecipue daemonum illorum agitatus instinctu, Martinum ita adgressus est, ut uix manibus temperaret, cum quidem sanctus uultu placido, mente tranquilla infelicis amentiam per mitia uerba cohiberet.