Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

ac primo secreto arcessitum blande appellat: haereticos iure damnatos more iudiciorum publicorum potius quam insectationibus sacerdotum: non esse causam, qua Ithacii ceterorumque partis eius communionem putaret esse damnandam. Theognitum odio potius quam causa ecisse discidium, eundemque tamen solum esse, qui se a communione interim separarit: a reliquis nihil nouatum. quin etiam ante paucos dies habita synodus Ithacium pronuntiauerat culpa non teneri.

quibus cum Martinus parum moueretur, rex ira accenditur ac se de conspectu eius abripuit. mox percussores his, pro quibus Martinus rogauerat, diriguntur.