Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

ad primum iactum in rete permodico immanem esocem diaconus extraxit et ad monasterium laetus accurrens, nimirum ut dixit poeta nescio [*]( 2 erpognabilem V 4 oculis V et cod. Ven. (apud de Prato): etiam oculis AFv 6 testes V 10 flnuium A II secans V et cod. Vorstii : secabat et AFv || in ripam scripsi: in ripa V, ripam F, ripae Av || adnabat V: adnatabat AFv 11 cui ait (aic minio) in nomine V 12 inspectantibus BMV: expectantibus AFfJ 14 ingemescens FlV: ingemiscens AF2v II et homines n. audiunt om. V 18 ministratio F 21 contiguum - habitaculum BFMV: contigua - habitacula Av 23 omnium aciebus B 24 incassa BFV: incassum Av 26 in rete FMV: in reti A, reti v || ..esohaвcem in raaura F, isocem M, ut est apud Plinium N. H. IX. 15, § 44 et Isid. Etym. XX, 2, 30 || et om. BM 27 nec mirum V. )

208
quis - utimur enim uersu scholastico, quia inter scholasticos fabulamur - captiuumque suem mirantibus intulit Argis.

uere Christi iste discipulus, gestarum a Saluatore uirtutum, quas in exemplum sanctis suis edidit, aemulator, Christum in se monstrabat operantem, qui sanctum suum usquequaque glorificans diuersarum munera gratiarum in unum hominem conferebat.