Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
confusus ego illorum uice, quos non admittendos esse censebat, aegre tandem obtinui, ut Eucherium ex uicariis et Celsum admitterent consularem, ceteri sunt repulsi. tum Gallum media in sede conponimus:
qui cum diu nobili sua uerecundia silentium tenuisset, tandem ita exorsus est.
Conuenistis, inquit, ad me audiendum, uiri sancti et diserti, sed religiosas potius quam doctas aures, ut arbitror, adtulistis, audituri me fidei testem, non oratoris copia locuturum. quae autem hesterno dicta sunt, non reuoluam: illa qui non audierunt, ex scripturis cognoscent.
noua Postumianus expectat nuntiaturus Orienti, ne se in conparatione Martini praeferat Occidenti. ac primum gestit animus, quod Refrigerius in aurem suggerit, explicare: res in Camutena gesta est ciuitate.
[*]( 1 presbyter Y: presbyter noster AFv II Etherius v It calupione BY: calyppione A, calyppiono F, Callipione v, Calliopio Bartmus. 3 longiori A II occurrit BMV: cucurrit AFv 4 et V: et tam AJFv, tam B || tam (ante ez) deletum in V eadem manu 5 Et illi nos V II inquit AF\'V 8 de tanta materia Y et cod. Vorstii: tantam materiam AFv 10 rogantes BV: orantes AFv 11 inquit istos AF: quidem istos V, istos inquit v 12 ergo F pr. m. 13 tandem ed. Parisina: tamen libri 14 admitteret B 15 repulsi sunt F II in media A 17 tamen F pr. m. 18 uiri sancti V: et sancti AFv 19 nti v 20 fidei testem V: fidei testes AF, fide teste Q, fide testis e 22 scripturis V: scriptore B, scriptis AFv II cognoscent BY: recognoscent AFv 24 explicare BFV: explicari Av 25 carnutena V: carnutum B, carnotena AFv )
Paterfamilias quidam duodecennem filiam ab utero mutam Martino coepit offerre, poscens ut linguam ligatam meritis suis sanctis uir beatus solueret.
ille cedens episcopis, qui tam forte latus illius ambiebant, Valentino adque Victricio, inparem se esse tantae moli, sed illis quasi sanctioribus nihil inpossibile fatebatur.
at illi pias preces una cum patre supplici uoce iungentes orare Martinum ut sperata praestaret. nec cunctatus ultra utrumque praeclarum, et ostendendo humilitatem nec differendo pietatem - iubet circumstantis populi multitudinem submoueri: episcopis tantum et puellae patre adsistentibus in orationem suo illo more prosternitur.