Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Quid, inquam, tam subito et insperati tam ex diuersis regionibus tam mane concurritis? Nos, inquiunt, hesterno cognouimus, Gallum istum per totum diem Martini narrasse uirtutes, et reliqua in hodiernum diem, quia nox oppresserat, distulisse: propterea maturauimus frequens auditorium facere de tanta materia locuturo.

interea nuntiatur multos saecularium stare pro foribus, nec ingredi audentes, sed ut admitterentur rogantes. tum Aper, nequaquam, inquit, istos nobis admisceri conuenit, quia ad audiendum curiositate potius quam religione uenerunt.

confusus ego illorum uice, quos non admittendos esse censebat, aegre tandem obtinui, ut Eucherium ex uicariis et Celsum admitterent consularem, ceteri sunt repulsi. tum Gallum media in sede conponimus:

qui cum diu nobili sua uerecundia silentium tenuisset, tandem ita exorsus est.

Conuenistis, inquit, ad me audiendum, uiri sancti et diserti, sed religiosas potius quam doctas aures, ut arbitror, adtulistis, audituri me fidei testem, non oratoris copia locuturum. quae autem hesterno dicta sunt, non reuoluam: illa qui non audierunt, ex scripturis cognoscent.

noua Postumianus expectat nuntiaturus Orienti, ne se in conparatione Martini praeferat Occidenti. ac primum gestit animus, quod Refrigerius in aurem suggerit, explicare: res in Camutena gesta est ciuitate.