Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
Lucescit hoc, Galle: surgendum est. nam, ut uides, et Postumianus instat et hic presbyter, qui hesterno auditorium amisit, exspectat, ut quae de Martino nostro in hodiernum diem explicanda distuleras, debitor sponsionis euoluas.
non ignarus quidem iste omnium, quaecumque memoranda sunt, sed dulcis et grata cognitio est etiam nota relegenti, siquidem natura ita conparatum sit, ut meliore quis conscientia se nosse congaudeat, quae multorum testimoniis non esse incerta cognoscat.