Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
sed postquam ad nos toruis furibunda luminibus propius accessit, Martinus eleuata [obuiam] manu pecudem consistere iubet:
quae mox ad uerbum illius stare coepit inmobilis, cum interea uidit Martinus dorso illius daemonem supersedentem: quem increpans, discede, inquit, funeste, de pecude et innoxium animal agitare desiste. paruit nequam spiritus et recessit.
nec defuit sensus in bucula, quin se intellegeret liberatam: ante pedes sancti recepta quiete prosternitur, dein iubente Martino gregem suum petiit seque agmini ceterarum oue placidior inmiscuit.
hoc illud fuit tempus, quo inter medias flammas positus non sensit incendium , quod mihi non arbitror esse referendum, quia hoc plenius iste Sulpicius, licet in libro suo praeteritum, in epistula tamen postea, quam ad Eusebium, tunc presbyterum, modo episcopum fecit, exposuit: quam tu, Postumiane, aut credo legisti, aut si incognita tibi est, cum libuerit, in promptu ex illo armario habes: nos ab illo omissa referemus.