Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
unde quaeso taceatis, ne etiam quod uos loquimini ad meam referatur inuidiam. tota nobis istorum memoria relinquatur: ad Martinum potius reuertamur.
tu Galle, ut adgressus es, coeptum opus explica. Tum ille, iam quidem uobis, inquit, tanta narraui, ut satisfacere studiis uestris meus sermo debuerit: sed quia uoluntati uestrae non obsecundare mihi non licet, quantum adhuc diei superest loquar.
nam certe dum stramen illud, quod in lectos nostros paratur, aspicio, subuenit in memoriam etiam de stramine, m quo Martinus iacuerat, factam esse uirtutem.
res ita gesta est. Claudiomagus uicus est in confinio Biturigum adque Turonorum. ecclesia ibi est celebris religione sanctorum nec minus gloriosa sacrarum uirginum multitudine. praeteriens ergo Martinus in secretario ecclesiae habuit mansionem.