Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
disce igitur disciplinam: seruiat tibi matrona, non imperet, et seruiat, non recumbat: sicut Martha illa ministrauit Domino, nec tamen est adscita conuiuio: immo praelata est ministranti, quae uerbum potius audiebat. sed in Martino ista regina utrumque compleuit: et ministrauit ut Martha, et audiuit ut Maria.
quodsi quis hoc uti uoluerit exemplo, per omnia teneat: talis causa sit talisque persona, tale obsequium, tale conuiuium, et in omni uita semel tantum.
Praeclare, inquit Postumianus, nostros istos, ut Martini non egrediantur exemplum , tua constringit oratio, sed profiteor tibi quia haec surdis auribus audientur.
nam si Martini sequeremur uias, numquam causas de osculo diceremus et uniuersis . scaenae opinionis opprobriis careremus. ceterum, sicut tu soles dicere, cum edacitatis argueris, Galli sumus: ita nos in hac parte numquam nec Martini exemplo uel tuis disputationibus corrigemur.