Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
ita e solio suo superbus excutitur et Martino inuitus adsurgit: multumque conplexus quem spernere ante decreuerat, uirtutem sensisse diuinam emendatior fatebatur: nec expectatis Martini precibus prius omnia praestitit quam rogaretur.
conloquio illum adque conuiuio frequenter adsciuit: postremo; abeunti multa munera obtulit, quae uir beatus, ut semper, paupertatis suae custos cuncta reiecit.
Et quia palatium semel ingressi [sumus, licet diuersis in palatio temporibus gesta conectam: nequaquam enim praetermittendum uidetur circa Martini admirationem reginae fidelis exemplum.
Maximus imperator rempublicam gubernabat, uir omni uita merito praedicandus, si ei uel diadema non legitime tumultuante milite inpositum repudiare uel armis ciuilibus abstinere licuisset: sed magnum imperium nec sine periculo renui nec sine armis potuit retineri.