Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
Ita faciam, Gallus inquit: uerum id, quod dicturus sum, ipse non uidi, prius enim gestum est, quam me illi uiro iungerem: sed factum celebre est, fidelium fratrum, qui interfuerant, sermone uulgatum.
eo fere tempore, quo primum episcopus datus est, fuit ei necessitas adire comitatum. Valentinianus tum maior rerum potiebatur. hic cum Martinum ea petere cognouisset, quae praestare nolebat, iussit eum palatii foribus arceri: etenim ad animum illius inmitem ac superbum uxor accesserat Arriana, quae totum illum a sancto uiro, ne ei debitam reuerentiam praestaret, auerterat.
itaque Martinus, ubi semel adque iterum superbum principem adire temptauit, recurrit ad nota praesidia: cilicio obuoluitur, cinere conspergitur, cibo potuque abstinet, orationem noctibus diebusque perpetuat.
septimo die adsistit ei angelus: iubet eum ad palatium ire securum, regias fores quamlibet clausas sponte reserandas, imperatoris spiritum superbum molliendum.
igitur istiusmodi praesentis angeli confirmatus [*]( 1 Postumianas (minio) uicisti inquit V 2 assertor AF 3 anachoritasque V 6 quem F corr. ex quae 7 testatur V I quanquam AF 8 possumus F pr. m. 11 non BY: nulli AFv 12 et gallus (minio) ita faciam inquid Y II inquit. uerum inquit id F 13 gestum Y: gesta res AFv II illi uiro] illo F corr. in illi 14 interfuerunt Y haud scio an recte 15 eo BY: eodem AFv 16 nalentianus V 17 rerum Fv: rerum summa A, regno B, rerum omnium potiebatur imperinest (sic) Y II hic V: is AFv II petere cogn. quae om. V 21 auerteret F pr. m. 22 adire FQV: frustra adire Av 23 abstinet** F 24 orationem BMV: orationibus Å et pr. m. F, orationes F corr. et v I noctibus diebusque BMV: diebus noctibnsque AFv II septimo uero AFv 11 adsistit V: adstitit AFv 27 confirmatuB est Fpr. m. et Q )
ita e solio suo superbus excutitur et Martino inuitus adsurgit: multumque conplexus quem spernere ante decreuerat, uirtutem sensisse diuinam emendatior fatebatur: nec expectatis Martini precibus prius omnia praestitit quam rogaretur.
conloquio illum adque conuiuio frequenter adsciuit: postremo; abeunti multa munera obtulit, quae uir beatus, ut semper, paupertatis suae custos cuncta reiecit.