Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

nemo enim illorum, sicut Martinus hic uester, immo noster, mortibus imperauit. meritoque hunc iste Sulpicius apostolis conparat et prophetis, quem per omnia illis esse consimilem fidei uirtus ac uirtutum opera testantur.

sed perge quaeso, quamquam nihil magnificentius audire possimus, perge tamen, Galle, quod etiam nunc de Martino superest sermonis euoluere. nam etiam minima illius et cotidiana animus festinat agnoscere, quia minima illius aliorum maximis maiora esse non dubium est.

Ita faciam, Gallus inquit: uerum id, quod dicturus sum, ipse non uidi, prius enim gestum est, quam me illi uiro iungerem: sed factum celebre est, fidelium fratrum, qui interfuerant, sermone uulgatum.

eo fere tempore, quo primum episcopus datus est, fuit ei necessitas adire comitatum. Valentinianus tum maior rerum potiebatur. hic cum Martinum ea petere cognouisset, quae praestare nolebat, iussit eum palatii foribus arceri: etenim ad animum illius inmitem ac superbum uxor accesserat Arriana, quae totum illum a sancto uiro, ne ei debitam reuerentiam praestaret, auerterat.