Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

conloquio illum adque conuiuio frequenter adsciuit: postremo; abeunti multa munera obtulit, quae uir beatus, ut semper, paupertatis suae custos cuncta reiecit.

Et quia palatium semel ingressi [sumus, licet diuersis in palatio temporibus gesta conectam: nequaquam enim praetermittendum uidetur circa Martini admirationem reginae fidelis exemplum.

Maximus imperator rempublicam gubernabat, uir omni uita merito praedicandus, si ei uel diadema non legitime tumultuante milite inpositum repudiare uel armis ciuilibus abstinere licuisset: sed magnum imperium nec sine periculo renui nec sine armis potuit retineri.

hic Martinum saepius euocatum receptumque intra palatium uenerabiliter honorabat: totus illi cum eo sermo de praesentibus , de futuris, de fidelium gloria, de aeternitate sanctorum, cum interim diebus ac noctibus de ore Martini regina pendebat: euangelico illo non inferior exemplo pedes sancti fletu rigabat, crine tergebat.