Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
Vicisti, inquit Postumianus, Galle, uicisti, non utique me, qui Martini sum potius adsertor et qui haec omnia de illo uiro et sciui semper et credidi, sed eremitas omnes anachoretasque uicisti.
nemo enim illorum, sicut Martinus hic uester, immo noster, mortibus imperauit. meritoque hunc iste Sulpicius apostolis conparat et prophetis, quem per omnia illis esse consimilem fidei uirtus ac uirtutum opera testantur.