Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
fuerat causa nescio qua Carnotum oppidum petebamus. interea, dum uicum quendam habitantium multitudine frequentissimum praeterimus, obuiam nobis inmanis turba processit, quae erat tota gentilium: nam nemo in illo uico nouerat Christianum. uerum ad famam tanti uiri campos omnes late patentes confluentium multitudo contexerat.
sensit Martinus operandum et adnuntiante sibi spiritu totus infremuit, nec mortale sonans uerbum Dei gentilibus praedicabat, saepius ingemescens, cur tanta Dominum Saluatorem turba nesciret.
interea, sicut nos incredibilis circumdederat multitudo, mulier quaedam, cuius filius paullo ante defecerat, corpus exanime beato uiro protensis manibus coepit offerre dicens: scimus quia amicus Dei es: restitue mihi filium meum, quia unicus mihi est. iunxit se cetera multitudo et matris precibus adclamabat.
tum Martinus uidens pro expectantium salute, ut postea nobis ipse dicebat, consequi se posse uirtutem, defuncti corpus propriis manibus accepit: et cum spectantibus cunctis genua flexisset, ubi consummata oratione surrexit, uiuificatum paruolum matri reddidit.