Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

quae cum omnia solo fixa ac si aenea signa riguissent, adtollentibus altius uocem magistris, flagris hinc adque inde resonantibus, nihil penitus mouebantur. consurgunt deinde omnes pariter in uerbera: consumit Gallicas mularum poena mastigias. tota rapitur silua.

de proximo, trabibus iumenta tunduntur, sed nihil penitus saeuae manus agebant: uno adque eodem in loco stabant fixa simulacra. quid agerent infelices homines nesciebant, nec iam ultra dissimulare poterant, quin quamlibet brutis pectoribus agnoscerent, diuino numine se teneri.