Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

dehinc Martinum flagris ac fustibus urguere coeperunt, cum quidem ille mutus et incredibili patientia praebens terga caedentibus maiorem insaniam infelicibus commoueret, magis ex hoc furentes, quod ille quasi non sentiens uerbera inlata contemneret.

nos ilico consecuti foede cruentum adque uniuersa corporis parte laniatum, cum exanimis in terram procubuisset, inuenimus: statimque eum asello suo inposuimus ac locum caedis illius exsecrantes raptim abire properauimus. interea illi regressi ad raedam suam furore satiato, agi quo ire coeperant, iumenta praecipiunt.

quae cum omnia solo fixa ac si aenea signa riguissent, adtollentibus altius uocem magistris, flagris hinc adque inde resonantibus, nihil penitus mouebantur. consurgunt deinde omnes pariter in uerbera: consumit Gallicas mularum poena mastigias. tota rapitur silua.

de proximo, trabibus iumenta tunduntur, sed nihil penitus saeuae manus agebant: uno adque eodem in loco stabant fixa simulacra. quid agerent infelices homines nesciebant, nec iam ultra dissimulare poterant, quin quamlibet brutis pectoribus agnoscerent, diuino numine se teneri.