Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

puer surrexit incolumis. nos obstupefacti tantae rei miraculo, id quod ipsa cogebat ueritas, fatebamur non esse sub caelo, qui Martinum possit imitari. [*]( 1 conscendens de Prato cum cod. Vorstii IIlongum a. crinem V: longius collum crinemque AFv 2 et V: hoc AFv 3 uideremus V II tantum om. F 4 non uiderent V 6 euanthius FV (item infra) euantius A" II uir scilicet F 7 admodum BV: tamen admodum AFv 8 extremo om. V II coepit F 11 sentit V: sensit AFv 12 magna coni prece V corr. m. 2 13 tenuit BMV: detinuit AFfJ 14 quem iam AV: quo iam F, quoniam Q 16 exponit B II serpens BV: serpentis AFv 17 ad om. Fin rasura, item M 19 pertrectans A II uulnusculum ipsum A 20 uidimus om. Fpr. m. 21 prouocatum V: reuocatum AF" 22 deinde AFo II per Giselino delendum uidebatur II serpsisse La. zius, stillasse lectio uaria in cod. Veneto )

183

Consequenti itidem tempore iter cum eo, dum dioeceses uisitat, agebamus. nobis nescio qua necessitate remorantibus aliquantulum ille processerat.

interim per aggerem publicum plena militantibus uiris fiscalis raeda ueniebat. sed ubi Martinum in ueste hispida nigro et pendulo pallio circumtectum contigua de latere iumenta uiderunt, paululum in partem alteram pauefacta cesserunt.

dein funibus inplicatis protentos illos, quibus, ut saepe uidistis, misera ipsa animalia conglobantur, ordines miscuerunt: dumque aegre expediuntur, moram fecere properantibus. qua permoti iniuria militantes praecipitatis in terram saltibus se dederunt.

dehinc Martinum flagris ac fustibus urguere coeperunt, cum quidem ille mutus et incredibili patientia praebens terga caedentibus maiorem insaniam infelicibus commoueret, magis ex hoc furentes, quod ille quasi non sentiens uerbera inlata contemneret.

nos ilico consecuti foede cruentum adque uniuersa corporis parte laniatum, cum exanimis in terram procubuisset, inuenimus: statimque eum asello suo inposuimus ac locum caedis illius exsecrantes raptim abire properauimus. interea illi regressi ad raedam suam furore satiato, agi quo ire coeperant, iumenta praecipiunt.