Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Per idem fere tempus cum Euanthius auunculus meus, uir licet saeculi negotiis occupatus admodum Christianus, grauissima aegritudine extremo mortis periculo coepisset urgueri, Martinum euocauit. nec cunctatus ille properauit: prius tamen quam medium uiae spatium uir beatus euolueret, uirtutem aduenientis sentit aegrotus, receptaque continuo sanitate uenientibus nobis obuiam ipse processit.

altera die redire cupientem magna prece tenuit, cum interim unum e familia puerum letali ictu serpens perculit: quem iam exanimem ui ueneni ipse Euanthius suis umeris inlatum ante pedes sancti uiri, nihil illi inpossibile confisus, exposuit. iamque se malum serpens per omnia membra diffuderat :