Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Haec cum maxime Gallus, necdum explicitis quae statuerat referre, loqueretur, puer familiaris ingressus est, nuntians, Refrigerium presbyterum stare pro foribus.

dubitare coepimus, utrum Gallum adhuc esset melius audire, an exoptatissimo nobis uiro, qui officii causa ad nos ueniebat, occurrere.

tum Gallus: etiamsi non ob aduentum sanctissimi sacerdotis relinquenda nobis haec [*]( 1 eadem ibi V: ea ibi ab episcopis AFv 3 Ceterum cum - futura metuuntur (§ 4 extr.) haec om. AF et codd. plerique, sed exstant in MV, cod. Ven. (apud de PratoJ et in 3 libris (Trudonensi, Bethl. et Parc.) Giselini II ab eo om. M 4 ante christum V et sic per totum hoc caput 5 regibus subactis decem v (i. e. hoc loco ed. Gis.) II persecutionem V: persecutionemque M Ven., persecutionem autem v 7 primum Yen. et M: primo V, otn. v II orientale., II esse cap. imperium M 9 et orbem V: urbem v 10 futuram esse v II Dominum v 11 iubeat circumcidi M Ven. 12 ipsum MV: et ipsum., 13 ita om. v 14 aduentu Christi v II non esse — metuuntur om. M Ven. 16 iam natus Parco et V: om. v 18 uos aestimate — metuuntur Parco et V: uos autem aestimate quo in praecipitio consistunt quae futura suut v 20 et sulpicius haec F II explicatis v 21 loqueremur V II ingreditur A 23 melius esset B )

198
esset oratio, nox ipsa cogebat hucusque prolatum finire sermonem.

uerum quia de Martini uirtutibus nequaquam explicari uniuersa potuerunt, haec uos hodie audisse sufficiat, cras reliqua dicemus. ita pariter accepta hac Galli sponsione surreximus.

DIALOGVS TERTIVS.

Lucescit hoc, Galle: surgendum est. nam, ut uides, et Postumianus instat et hic presbyter, qui hesterno auditorium amisit, exspectat, ut quae de Martino nostro in hodiernum diem explicanda distuleras, debitor sponsionis euoluas.

non ignarus quidem iste omnium, quaecumque memoranda sunt, sed dulcis et grata cognitio est etiam nota relegenti, siquidem natura ita conparatum sit, ut meliore quis conscientia se nosse congaudeat, quae multorum testimoniis non esse incerta cognoscat.

nam [et] hic a prima adulescentia Martinum secutus nouit quidem omnia, sed libenter cognita recognoscit. fatebor enim tibi, Galle, Martini mihi saepius auditas esse uirtutes, quippe qui de eo etiam litteris multa mandauerim: sed per gestorum admirationem semper mihi noua sunt, quae de illo licet audita saepius reuoluuntur. proinde additum nobis Refrigerium auditorem eo inpensius gratulamur, quo promptius Postumianus iste, qui haec Orienti inferre festinat, quasi sub testibus consignatam abs te accepturus est ueritatem. haec me loquente, Gallo iam ad narrandum parato, inruit turba monachorum, Euagrius presbyter, Aper, Sabbatius, Agricola: