Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
Ceterum cum ab eo de fine saeculi quaereremus, ait nobis, Neronem et Antichristum prius esse uenturos: Neronem in occidentali plaga subactis decem regibus imperaturum, persecutionem ab eo eatenus exercendam, ut idola gentium coli cogat.
ab Antichristo uero primum Orientis imperium esse capiendum, qui quidem sedem et caput regni Hierosolymam esset habiturus: ab illo et urbem et templum esse reparandum.
illius eam persecutionem futuram, ut Christum Deum cogat negari, se potius Christum esse confirmans, omnesque secundum legem circumcidj iubeat: ipsum denique Neronem ab Antichristo esse perimendum, adque ita sub illius potestate uniuersum orbem cunctasque gentes esse redigendas, donec Christi aduentu impius opprimatur.
non esse autem dubium, quin Antichristus malo spiritu conceptus iam natus esset et iam in annis puerilibus constitutus, aetate legitima sumpturus imperium. quod autem haec ab illo audiuimus, annus octauus est: nos aestimate, quam iam in praecipiti consistant, quae futura metuuntur.
Haec cum maxime Gallus, necdum explicitis quae statuerat referre, loqueretur, puer familiaris ingressus est, nuntians, Refrigerium presbyterum stare pro foribus.
dubitare coepimus, utrum Gallum adhuc esset melius audire, an exoptatissimo nobis uiro, qui officii causa ad nos ueniebat, occurrere.