Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
rem minimam dicturus eum, sed tamen dicam. apud Nemausum episcoporum synodus habebatur, ad quam quidem ire noluerat, sed quid gestum esset scire cupiebat. casu cum eo iste Sulpicius. nauigabat, sed procul, ut semper, a ceteris in remota nauis parte residebat. ibi angelus, quid gestum esset in synodo, ei nuntiauit. nos postea tempus habiti concilii sollicite requirentes satis [*]( 3 pie quaerentibuB BMV: perquirentibus AFv 6 intente. enim V || scilicet V: licet AFv 9 incredibilia BM 10 nisi si B II existimet B 11 inquam V II nulli quaeso AFV: quaeso nulli v 12 dicetes V II tecla AF II praeferebat F 13 adque om. A pr. m. 18 in eodem etiam v 23 dubitauit V: dubitauerit AFv 24 nec euangeliis BV: ne eu. quidem AFQv 30 resedebat V, solus residebat BM II ei post ibi habent AFv 31 consilii V )
Ceterum cum ab eo de fine saeculi quaereremus, ait nobis, Neronem et Antichristum prius esse uenturos: Neronem in occidentali plaga subactis decem regibus imperaturum, persecutionem ab eo eatenus exercendam, ut idola gentium coli cogat.
ab Antichristo uero primum Orientis imperium esse capiendum, qui quidem sedem et caput regni Hierosolymam esset habiturus: ab illo et urbem et templum esse reparandum.
illius eam persecutionem futuram, ut Christum Deum cogat negari, se potius Christum esse confirmans, omnesque secundum legem circumcidj iubeat: ipsum denique Neronem ab Antichristo esse perimendum, adque ita sub illius potestate uniuersum orbem cunctasque gentes esse redigendas, donec Christi aduentu impius opprimatur.