Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
post duas fere horas ad nos Martinus egreditur: ac tum eum iste Sulpicius, sicut apud eum nemo familiarius loquebatur, coepit orare, ut pie quaerentibus indicaret, quid illud diuini fuisset horroris, quod fatebamur nos ambo sensisse, uel cum quibus fuisset in cellula conlocutus : tenuem enim nos scilicet et uix intellectum sermocinantium sonum pro foribus audisse.
tum ille diu multumque cunctatus - sed nihil erat quod ei Sulpicius non extorqueret inuito: incredibiliora forte dicturus sum, sed Christo teste non mentior, nisi quisquam est tam sacrilegus, ut Martinam aestimet fuisse mentitum –:
dicam, inquit, uobis, sed uos nulli quaeso dicatis: Agnes, Thecla et Maria mecum fuerunt. referebat autem nobis uultum adque habitum singularum.
nec uero illo tantum die, sed frequenter se ab eis confessus est uisitari: Petrum etiam et Paulum Apostolos uideri a se saepius non negauit. iam uero daemones, prout ad eum quisque uenisset, suis nominibus increpabat. Mercurium maxime patiebatur infestum, Iouem brutum adque hebetem esse dicebat.