Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

ergo cum haut longe ab illa uillula nos manere nox inminens coegisset, xenium beato uiro eadem illa uirgo transmisit : fecitque Martinus, quod ante non fecerat — nullius enim ille umquam xenium, nullius munus accepit —: nihil ex his, quae uirgo uenerabilis miserat, refutauit, dicens benedictionem illius a sacerdote minime respuendam, quae esset multis sacerdotibus praeferenda.

audiant, quaeso, uirgines istud exemplum, ut fores suas, si eas malis obsistere uolunt, etiam bonis claudant, et, ne ad se inprobis sit liber accessus, non uereantur excludere etiam sacerdotes.