Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
quam uero illi beatae animae illas uirgines praetulisset, quae crebris occursibus ubique se praebent obuias sacerdoti, quae conuiuia sumptuosa disponunt, quae una pariter discumbunt!
sed quo me ducit oratio? paululum iste liberior sermo reprimendus est, ne in aliquorum forsitan incurrat offensam: etenim infidelibus obiurgationis uerba non proderunt, fidelibus autem satisfaciet exemplum. uerum ego ita uirtutem huius uirginis praedicabo, ut tamen nihil illis, quae ad Martinum uidendum ei longinquis regionibus saepe uenerunt, arbitrer derogandum, siquidem hoc beatum uirum frequenter affectu etiam angeli frequentarint.