Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
tum demum miles confusus erubuit, gratias agens errori suo se non fuisse permissum, nec aspera increpatione uerborum, sed uera et rationabili secundum personam militis conparatione correctum.
Martinus autem conuersus ad nos, sicut eum frequens fratrum turba uallauerat, mulier, inquit, uirorum castra non adeat, acies militum separata consistat: procul femina in suo degens tabernaculo sit remota. contemptibilem enim reddit exercitum, si uirorum cohortibus turba feminea misceatur.