Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
tum Martinus — uerba uobis ipsa dicturus \'sum — dic mihi, inquit, si umquam in bello fuisti, si in acie constitisti ? at ille respondens, frequenter, inquit, in acie steti et in bello frequenter interfui.
ad haec Martinus: dic mihi ergo: numquid in illa acie, quae armata in proelium parabatur aut iam aduersus hostilem exercitum conlato comminus pede destricto ense pugnabat, ullam feminam stare aut pugnare uidisti?
tum demum miles confusus erubuit, gratias agens errori suo se non fuisse permissum, nec aspera increpatione uerborum, sed uera et rationabili secundum personam militis conparatione correctum.
Martinus autem conuersus ad nos, sicut eum frequens fratrum turba uallauerat, mulier, inquit, uirorum castra non adeat, acies militum separata consistat: procul femina in suo degens tabernaculo sit remota. contemptibilem enim reddit exercitum, si uirorum cohortibus turba feminea misceatur.