Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

boues ex parte prata depauerant, porci etiam nonnulla suffoderant: pars cetera, quae manebat inlaesa, diuersis floribus quasi picta uernabat. speciem, inquit, gerit pars illa coniugii, quae a pecore depasta etsi non penitus gratiam amisit herbarum, nullam tamen florum retinet dignitatem: illa uero, quam porci pecora inmunda foderunt, fornicationis imaginem foedam protendit: ceterum illa portio, quae nullam sensit iniuriam, gloriam uirginitatis ostendit: herbis fecunda luxuriat, foeni in ea fructus exuberat et ultra omnem speciem distincta floribus quasi gemmis micantibus ornata radiat. beata species et Deo digna: nihil enim uirginitati est conparandum.

ita et illi, qui coniugia fornication comparant, uehementer errant, et illi qui coniugia uirginitati aequanda aestimant, miseri penitus et stulti sunt.

uerum haec a sapientibus tenenda distinctio est, ut coniugium pertineat ad ueniam, uirginitas spectet ad gloriam, fornicatio deputetur ad poenam, nisi satisfactione purgetur.

Miles quidam cingulum in ecclesia, monachum professus, abiecerat: cellulam sibi eminus in remoto quasi eremita uicturus erexerat. interea astutus inimicus uariis cogitationibus brutum pectus agitabat, ut coniugem suam, quam Martinus in monasterio puellarum esse praeceperat, uoluntate mutata secum potius uellet habitare.