Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

item cum subulcum algentem ac paene nudum in pellicia ueste uidisset, en, inquit, Adam [eiectus de paradiso] in ueste pellicea sues pascit: sed nos illo uetere deposito, qui adhuc in isto manet, nouum Adam potius induamus.

boues ex parte prata depauerant, porci etiam nonnulla suffoderant: pars cetera, quae manebat inlaesa, diuersis floribus quasi picta uernabat. speciem, inquit, gerit pars illa coniugii, quae a pecore depasta etsi non penitus gratiam amisit herbarum, nullam tamen florum retinet dignitatem: illa uero, quam porci pecora inmunda foderunt, fornicationis imaginem foedam protendit: ceterum illa portio, quae nullam sensit iniuriam, gloriam uirginitatis ostendit: herbis fecunda luxuriat, foeni in ea fructus exuberat et ultra omnem speciem distincta floribus quasi gemmis micantibus ornata radiat. beata species et Deo digna: nihil enim uirginitati est conparandum.