Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

tum demum clericus necessitate conpulsus, iam felle commoto, e proximis tabernis bigerricam uestem, breuem adque hispidam, quinque conparatam argenteis rapit adque ante Martini pedes iratus exponit. en, inquit, uestem, sed pauper hic non est.

ille nihil motus iubet eum paululum stare pro foribus, secretum utique procurans, dum sibi uestem nudus inponeret, totis uiribus elaborans ut posset occultum esse quod fecerat. sed quando in sanctis uiris latent ista quaerentibus? uelint nolint cuncta produntur. cum hac igitur oblaturus sacrificium Deo ueste procedit.