Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
nec mora, sanctus paupere non uidente intra amphibalum sibi tunicam latenter eduxit pauperemque contectum discedere iubet. dein paulo post archidiaconus ingressus admonet pro consuetudine, exspectare in ecclesia populum, illum ad agenda sollemnia debere procedere.
cui ille respondens ait, pauperem prius — de se autem dicebat — oportere uestiri: se ad ecclesiam non posse procedere, nisi uestem pauper acciperet.
diaconus uero nihil intellegens, quia extrinsecus indutum amphibalo, ueste nudum interius non uidebat, postremo pauperem non conparere causatur. mihi, inquit, uestis, quae parata est, deferatur: pauper non deerit uestiendus.
tum demum clericus necessitate conpulsus, iam felle commoto, e proximis tabernis bigerricam uestem, breuem adque hispidam, quinque conparatam argenteis rapit adque ante Martini pedes iratus exponit. en, inquit, uestem, sed pauper hic non est.