Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Belgicus noster ualde irasci solet, quod dixerit, nos usque ad uomitum solere satiari. ego autem illi uiro ignosco, adque ita sentio, de orientalibus illum potius monachis quam de occidentalibus disputasse. nam edacitas in Graecis gula est, in Gallis natura.

Tum ego, scolastice, inquam, Galle, defendis gentem tuam: sed quaeso te, liber iste numquid hoc solum uitium damnat in monachis? Immo uero, inquit, nihil penitus omisit, quod non carperet, laceraret, exponeret: praecipue auaritiam nec minus uanitatem insectatus est. multa de superbia, non pauca de superstitione disseruit: uere fatebor, pinxisse mihi uidetur uitia multorum.

Ceterum de familiaritatibus uirginum et monachorum adque etiam clericorum quam uera, quam fortia disputauit! unde a quibusdam, quos nominare nolo, dicitur non amari.