Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
adponit prandium sane locupletissimum, dimidium panem hordeacium. eramus autem nos quattuor, ipse erat quintus. fasciculum etiam herbae intulit, cuius nomen excidit, quae menthae similis, exuberans foliis, saporem mellis praestabat: huius praedulci admodum suauitate delectati adque exsatiati sumus: ad haec subridens ego ad Gallum meum:
quid, inquam, Galle, placetne prandium fasciculus herbarum et panis dimidius uiris quinque? tum ille, sicut est uerecundissimus, aliquantulum erubescens, dum fatigationem meam accipit:
facis, inquit, Sul pici, tuo more, qui nullam occasionem, si qua tibi porrecta fuerit, omittis quin nos edacitatis fatiges. sed facis inhumane, qui nos Gallos homines cogis exemplo angelorum uiuere: quamquam ego studio manducandi etiam angelos manducare credam: nam istud dimidium hordeacium timeo uel solus adtingere.
sed contentus sit hoc Cyrenensis ille, cui uel necessitas uel natura est esurire, uel postremum isti, quibus, credo, marina iactatio inediam cibi fecerat: nos procul a mari absumus, et quod tibi saepe [*]( 1 ad AFV: ut ad Mv p pertendi ibi V: pertendens A, pertendi Fv 2 pellicea v 3 consalutatos V: consalutatos ABFMQ, consolatus v 4 cursum om. V || possemus AB II mollitiae V, mollitia BFM, malitia A, malacia coni. Gisel. 5 detineri V: adtineri AFv 1/ sit V: est AFv 6 coltumque V 8 prae V: om. AFv 9 exosculatos Av 10 eipositis in terra BV: positis in terra AF, impositis in terram v II uerbecum V 11 adponet V 12 hordiacium V, ordeacium AF, hordeaceum v, et sic plerumque alias 14 mentae AFv 15 exatiati AV, satiati F 17 placetne V: placetne tibi AFro 19 accipit ait F, accepit AFv II inquid sulpicii V 20 fuerint V 22 coges V 24 istud AV: istum Fin ras. m. 2 et v 25 ille cyrenensis A 26 postremum V: postromo AFv )
Enimuero, Postumianus [ait], cauebo posthac cuiusquam abstinentiam praedicare., ne Gallos nostros arduum penitus offendat exemplum.
statueram autem etiam cenam Cyrenensis illius uel consequentia — septem enim diebus apud ipsum fuimus — referre conuiuia: sed supersedendum est, ne se Gallus aestimet fatigari.
ceterum postero die, cum aliqui ex incolis ad nos [uisendos] confluere coepissent, cognoscimus illum hospitem nostrum esse presbyterum, quod summa nos dissimulatione celauerat.
deinde cum ipso ad ecclesiam processimus, quae fere duobus milibus aberat, a conspectu nostro interiectu montis exclusa. erat autem uilibus texta uirgultis, non multo ambitiosior quam nostri hospitis tabernaculum, in quo nisi incuruus non poterat consistere.
cum hominum mores quaereremus, illud praeclarum aduertimus, nihil eos neque emere neque uendere. quid sit fraus aut furtum nesciunt. aurum uero adque argentum, quae prima mortales putant esse, neque habent neque habere cupiunt.