Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

adponit prandium sane locupletissimum, dimidium panem hordeacium. eramus autem nos quattuor, ipse erat quintus. fasciculum etiam herbae intulit, cuius nomen excidit, quae menthae similis, exuberans foliis, saporem mellis praestabat: huius praedulci admodum suauitate delectati adque exsatiati sumus: ad haec subridens ego ad Gallum meum:

quid, inquam, Galle, placetne prandium fasciculus herbarum et panis dimidius uiris quinque? tum ille, sicut est uerecundissimus, aliquantulum erubescens, dum fatigationem meam accipit: