Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
quippe fertur a die iacti seminis tricensimo die maturescere. consistere autem ibi homines non alia ratio facit, quam quod omnes a tributo liberi sunt. extrema siquidem Cyrenorum ora est, deserto illi contigua, quod inter Aegyptum et Africam interiacet, per quod olim Cato Caesarem fugiens duxit exercitum. [*]( 4 SaIL Jug. 18, 8 ) [*]( 1 in quas V, in qua A corr. BM II scafis V II uacua V: uacua ab AFc 2 studiosus F 3 millibus a littore v II harenas mei: arenas v 4 salustius] sic AFV 5 naues V || tabulatis AFV et corr. B: tabulis B pr. m. Mv || constructum M 7 ne fando quidem uir doctus in Actis erud. Lips. a. 1724 p. 278 8 esset V || clementiore caelo AV: clementior aecelo F, clementiori coelo v II aliquantulum A 10 ibi germina sata nullaARFMQ: ibi satae nulla V, ibi semina germina nulla 2 codd. Gisel. II proueniut V II in instabili Rosweydus (in Vito patrum lib. IV) qui bono libro usus est 12 uirum V II quadam V || promunctoria AF1, promun- taria Fl, promontoria edd. 13 raram herbam F 14 est pabulum AFv II autem V (s. I. sed eadem manu): om. -AFv 15 ordeacio F, hordeaceo A corr. et v 16 proucntus V manu posteriore in proueniens correctum 17 soli ed. Ald. et cod. Venet. (apud de Prato): solis codd. rell. et v II saeuientium scripsi: siue a uim V, siue aeris AFv inepte 18 iactati A II tricesimo AFv II maturascere A 19 a om. AFxv 20 cyrinorum V, cyrenarum AB, Cyrenacorum M, quae uera lectio uidetur II hora V - )
Ergo ad tugurium illud, quod eminus conspexeram, pertendi: ibi inuenio senem in ueste pellicia. molam manu uertentem. consalutatos accepit nos benigne.
eiectos nos in illud litus exponimus, et ne statim repetere cursum possimus, maris mollitie detineri: egressos in terram, ut sit mos humani Ingenii, naturam locorum cultumque habitantium uoluisse cognoscere: Christianos nos esse: id praecipue quaerere, an essent aliqui inter illas solitudines Christiani.
tum uero ille flens prae gaudio ad genua nostra prouoluitur: iterum nos ac saepius exosculatus inuitat ad orationem: deinde expositis in terra ueruecum pellibus facit nos discumbere.
adponit prandium sane locupletissimum, dimidium panem hordeacium. eramus autem nos quattuor, ipse erat quintus. fasciculum etiam herbae intulit, cuius nomen excidit, quae menthae similis, exuberans foliis, saporem mellis praestabat: huius praedulci admodum suauitate delectati adque exsatiati sumus: ad haec subridens ego ad Gallum meum:
quid, inquam, Galle, placetne prandium fasciculus herbarum et panis dimidius uiris quinque? tum ille, sicut est uerecundissimus, aliquantulum erubescens, dum fatigationem meam accipit:
facis, inquit, Sul pici, tuo more, qui nullam occasionem, si qua tibi porrecta fuerit, omittis quin nos edacitatis fatiges. sed facis inhumane, qui nos Gallos homines cogis exemplo angelorum uiuere: quamquam ego studio manducandi etiam angelos manducare credam: nam istud dimidium hordeacium timeo uel solus adtingere.