Dialogi
Severus, Sulpicius
Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.
— fuisse autem illic pluuiam, ne quando quidem auditum est —, sed quod uentorum ea uis est, ut si quando uel clementiore caelo aliquantulus spirare flatus coeperit, maius in illis terris quam in ullo mari naufragium sit. nulla ibi germina, sata nulla proueniunt, quippe instabili loco arentibus harenis ad omnem motum uentorum cedentibus.
uerum ubi auersa quaedam a mari promuntoria uentis resistunt, terra aliquantulum solidior herbam raram adque hispidam gignit: ea ouibus pabulum est satis utile. incolae lacte uiuunt: qui autem sollertiores sunt uel, ut ita dixerim, ditiores, hordeacio pane utuntur. ea ibi sola messis est, quae celeritate prouentus per naturam soli saeuientium uentorum casus euadere solet: