Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

At ego, inquam, arbitror rectius istud a Gallo esse poscendum, quippe qui plura nouerit — neque enim ignorare potuit magistri facta discipulus — et qui non; inmerito istam uicem non solum Martino, sed etiam nobis debeat, quia ego iam librum edidi, tu hactenus Orientalium gesta memorasti: istam demum necessarii sermonis historiam Gallus euoluat, quia, ut dixi, et nobis debet loquendi uicem et Martino suo, credo, praestabit, ut non grauate illius facta commemoret.

Ego plane, inquit Gallus, licet inpar sim tanto oneri, tamen relatis superius a Postumiano oboedientiae cogor exemplis, ut munus istud, quod inponitis, non recusem.

sed dum cogito me hominem Gallum inter Aquitanos uerba facturum, uereor ne offendat uestras nimium urbanas aures sermo rusticior. audietis me tamen ut Gurdonicum hominem, nihil cum fuco aut cothurno loquentem.

nam si mihi tribuistis Martini me esse discipulum, illud etiam concedite, ut mihi liceat exemplo illius inanes sermonum faleras et uerborum ornamenta contemnere.