Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

sed infelices, degeneres, somnulenti, quae ipsi facere non possunt, facta ab illo erubescunt, et malunt illius negare uirtutes quam suam inertiam confiteri.

uerum nobis ad alia properantibus omnis istorum memoria relinquatur: tu potius, ut iam dudum desidero, residua Martini opera contexe.

At ego, inquam, arbitror rectius istud a Gallo esse poscendum, quippe qui plura nouerit — neque enim ignorare potuit magistri facta discipulus — et qui non; inmerito istam uicem non solum Martino, sed etiam nobis debeat, quia ego iam librum edidi, tu hactenus Orientalium gesta memorasti: istam demum necessarii sermonis historiam Gallus euoluat, quia, ut dixi, et nobis debet loquendi uicem et Martino suo, credo, praestabit, ut non grauate illius facta commemoret.

Ego plane, inquit Gallus, licet inpar sim tanto oneri, tamen relatis superius a Postumiano oboedientiae cogor exemplis, ut munus istud, quod inponitis, non recusem.